- DONA et DONUM
- DONA et DONUMGraecis ἅγιον Δῶρον, seu τὰ ἅγτα Δῶρα, item τὸ Δῶριον, Donum, apud Cyrill. Alexandr. c. Antropomorph. c. 12. dicitur Corpus Christi, cuius in S. Eucharistia participes redduntur feideles. In Liturgia S. Chrisost. tributa, Sacerdos ait. Α᾿ξίωσον προσενεχθῆναι σοι ἑπ᾿ ἐμοῦ τȏυ ἁμαρτωλοῦ καὶ ἀναξίου δούλου σου τὰ Δῶρα ταῦτα et mox vocem hanc explanans, subiungit, Σὺ γὰρ εἶ ὄ προσφερων καὶ ὀ προσφερόμενος, Tu enim idem es qui offers et qui offerris. Hildebert. Cenoman. Carm. de Mysterio Missae.,Interea veniens in sacra veste Sacerdos,Altaris dextram, Dona daturus adit,Vide infra in voce Munus, item oblatio. Apud Scriptores Francicos, Dona Annua seu Regia, dicuntur, quae quotannis Regibus a subditis in Camo Martio, de quo supra, offerebantur, aut in Conventu Generali, causâ suae defensionis ac Rei publicae, ut inquit Hincmarus in Quaternione p. 406. apud Cellot. quibus ne quidem Monateria eximebantur, ut est in Synodo Vernensi A. C. 755. Vide Oderic. Vital. l. 4. p. 523. et supra Data. Sed et Dona appellabantur munera, quibus sese invicem prosequebantur Principes, aut cum Legatos mitterent, aut cum sese inviserent; quod iam olim obinuisse, et etiamnum obtinere, apud Turcicos Sultanos, docet Car. du Fresne ad Alexiad. p. 286. Ut alias significationes vocis omittam, de quibus idem videatur in Glossario. Plutarch. de Donis,et quidem de iis, quae Numini offerre mos, vide infra in voce Donaria; de iis; quae Principibus infra, ubi de muneribus:quae benemeritis, supra in haec voce: quae Militibus Victoribusque, similiter suo loco: quae Neogamis, infra ubi de Vett. Nuptiis. quae a Parentibus lustricis in Baptismo, Filiolis suis, itidem in hac voce quae a Pontifice, maxime cum inaugurantur, distribui solita, voce Presbyterium etc. Addam hîc saltem Plin. locum l. 18. c. 3. Dona amplissimta Impp. ac fortium civium, (apud vett. Romanos) quam tum quis uno die plurimum circumaravisset. Item quartarii farris, aut heminae, conferente populo---Quin et in sacris nihil religiosius confarrationis vinculo erat:) etc. Vide et in voce Praesens. Quiae vero Senatores Romani eo tempore, quo vetiti erant creditae pecuniae usuras exigere, Domi seu muneris nomine aliqui a debitoribus accipiebant, sustulit illud Alexand. Seu. apud Lamprid. uti dicemus infra ubi de Usura.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.